monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 6, I <<<     >>> III

Caput II SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quis Marco Varrone curiosius ista quaesivit? quis invenit doctius? quis consideravit adtentius? quis distinxit acutius? quis diligentius pleniusque conscripsit? Qui tametsi minus est suavis eloquio, doctrina tamen atque sententiis ita refertus est, ut in omni eruditione, quam nos saecularem, illi autem liberalem vocant, studiosum rerum tantum iste doceat, quantum studiosum verborum Cicero delectat.
2 Denique et ipse <Tullius> huic tale testimonium perhibet, ut in libris Academicis dicat eam, quae ibi versatur, disputationem se habuisse cum Marco Varrone, "homine", inquit, "omnium facile acutissimo et sine ulla dubitatione doctissimo". Non ait "eloquentissimo" vel "facundissimo", quoniam re vera in hac facultate multum impar est; sed "omnium", inquit, "facile acutissimo", et in eis libris, id est Academicis, ubi cuncta dubitanda esse contendit, addidit "sine ulla dubitatione doctissimo". Profecto de hac re sic erat certus, ut auferret dubitationem, quam solet in omnibus adhibere, tamquam de hoc uno etiam pro Academicorum dubitatione disputaturus se Academicum fuisset oblitus.
3 In primo autem libro cum eiusdem Varronis litteraria opera praedicaret: "Nos", inquit, "in nostra urbe peregrinantes errantesque tamquam hospites tui libri quasi domum reduxerunt, ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. Tu aetatem patriae, tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura, tu sacerdotum, tu domesticam, tu publicam disciplinam, tu sedem regionum locorum, ut omnium divinarum humanarumque rerum nomina genera, officia causas aperuisti." Iste igitur vir tam insignis excellentisque peritiae et, quod de illo etiam Terentianus elegantissimo versiculo breviter ait:
Vir doctissimus undecumque Varro,
qui tam multa legit, ut aliquid ei scribere uacuisse miremur; tam multa scripsit, quam multa vix quemquam legere potuisse credamus: iste, inquam, vir tantus ingenio tantusque doctrina, si rerum velut divinarum, de quibus scripsit, oppugnator esset atque destructor easque non ad religionem, sed ad superstitionem diceret pertinere, nescio utrum tam multa in eis ridenda contemnenda detestanda conscriberet.
4 Cum vero deos eosdem ita coluerit colendosque censuerit, ut in eo ipso opere litterarum suarum dicat se timere ne pereant, non incursu hostili, sed civium neglegentia, de qua illos velut ruina liberari a se dicit et in memoria bonorum per eius modi libros recondi atque servari utiliore cura, quam Metellus de incendio sacra Vestalia et Aeneas de Troiano excidio penates liberasse praedicatur; et tamen ea legenda saeculis prodit, quae a sapientibus et insipientibus merito abicienda et veritati religionis inimicissima iudicentur: quid existimare debemus nisi hominem acerrimum ac peritissimum, non tamen sancto Spiritu liberum, oppressum fuisse suae civitatis consuetudine ac legibus, et tamen ea quibus movebatur sub specie commendandae religionis tacere noluisse.